Littera R.D. Decano Cortraceno[1]
Non sine dolore et anxietate percepi hoc mane quod familia angla Smith, quacum confidenter nimis atque ad offensionem publicam usque conversatus erat Brugis R.D. Gezelle, jam hinc discesserit, non solutis debitis, atque domicilium elegerit Cortraci[2] Mens igitur mea est ut R.D. praefatus ab omni prorsus tractatu cum ista familia et domina abstineat. Vellem quoque ut suam sororem[3] ex hujusmodi servitio educat, atque discessum istius matronae non fidendae ex tua civitate procuret.[4]